monumenta.ch > Hieronymus > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 35
Cumque adversum iram Domini multiplicarent hortos et vineas et ficeta et oliveta, omnia eruca consumpsit, de qua in Ioel plenius dicitur . Et ne plagis quidem ac malorum pondere ad Deum venire voluerunt. Quo dicto, confundantur haeretici, qui disciplinam Creatoris, et, ut ita dicam, medicinam, crudelitatem interpretantur. Percutit autem spiritualiter haereticos Dominus exustione ea de qua Paulus apostolus: Melius est, inquit, nubere, quam uri . Et princeps apostolorum: Charissimi, nolite peregrinari in ardore, qui ad tentationem vobis accidit : et aurugine quae, felle diffuso, ruborem sanguinis in pallorem commutat, et nihil in corpore sani esse permittit, intantum ut etiam mella dulcissima amara videantur.